In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum beatitudo simpliciter consistat in actu, qui est fruitio ?
D. Thom. 1. 2. quaest. 11. dist. 3. Richard. hic art. 3. quaest. 5. et omnes citati pro quaest. praeced.
Utrum beatitudo (a) simpliciter consistat in actu, qui est fruitio?
Quod non. Ille non distinguit beatum a non beato, quia competit etiam viatori ex definitione frui. Respondeo, viator tantum habet desiderium, quod est respectu non habiti, et ideo non fruitur. Contra, non minus vult viator Deo bonum, quod sibi inest, quam comprehensor: ergo non minus habet actum amoris amicitiae respectu boni habiti ab amato, quam comprehensor: frui autem est actus amicitiae, non concupiscentiae.
Praeterea, non habens charitatem, si nude videret essentiam divinam, quod non includit contradictionem, potest ea frui: et tamen sine charitate non potest esse beatus, 15. de Trinit. cap. 9. Charitas sola est quae dividit inter filios regni et perditionis.
Praeterea, omnia inferiora natura intellectuali suo modo, hoc est secundum quid, beatificantur in completione actus concupiscendi: ergo et voluntas in simili actu, licet perfectiori: sed fruitio non est aliquis actus concupiscendi.
Praeterea, tentio succedit spei: ergo est actus voluntatis: ergo in illo est beatitudo, quia voluntas secundum se est potentia, secundum quam beatificatur natura intellectualis ; sed tentio non est fruitio.
Oppositum 1. de Doctrina Christiana, cap. 6. Summa merces est. ut eo perfruamur.