Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spirituales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intelligere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tanquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est, Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de Domino Jesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) ; haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, 1760 alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Job, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim, Dixit autem homini, Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est (Job XXVIII, 28) : non incongruenter intelligimus sapientiam in cognitione et dilectione ejus quod semper est, atque incommutabiliter manet, quod Deus est. Nam et quod ait, Ecce pietas est sapientia, θεοσέβεια dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, Dei cultus dici potest. Abstinere autem a malo, quod dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae et perversae, tanquam in nocte hujus saeculi, caute prudenterque versari (Philipp. II, 15) ; ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror, Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod dicitur, Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8-10) . Nihil enim horum est quod in hujus saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte ; quod in spiritualibus donis sic intelligitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) . Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.