In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Utrum ad essentiam beatitudinis, etc. Superius explicuit quae ad essentiam beatiludinis formalis spectant: hic autem examinat illud quod intrinsecum est beatitudini tanquam perfectio, sine qua non consisteret in esse beatitudinis, ut est securitas beati ex perpetuitate sui status non interrumpendi, etimpeccabilitate qua excludit miseriam. Primam necessario conjunctam esse beatitudini simpliciter docet Augustinus lib. 3. de Trinit. cap. 8. lib. 1. de Civitate Dei cap. 10. et lib. 12. cap. 20. quae fuit sententia Philosophorum, ut Aristoteles 1. Ethic. cap. 5. 6. 9. et 18. et lib. 10. cap. 7. et docent communiter , Theologi. Error contrarius de circulatione temporum superius impugnatus est, attribuitur a quibusdam Hieronymo epistola ad Oceanum 30. multi etiam tribuunt Origeni, a quo eum alii excusat, in praesenti quaestione. Primum praemittit Doctor, quod est fidei, nempe beatitudinem electorum fore perpetuam. Secundo, proponit dubium ex qua causa conveniat beatitudini perpetuitas; qua in re adducit sententiam D. Thomae, quae asserit beatiludinem essentialiter esse per se et ex se perpetuam, et formaliter necessariam; causaliter vero a voluntate, quae necessitatur ad finem ultimum clare visum. Tertio impugnat primum assertum. Quarto, impugnat secundum. Quinto,respondet ad quaesitum per conclusionem oppositam primae assertioni. Sexto, respondet etiam negative quoad secundam assertionem. Septimo resolvit in quo sit securitas, et respondet ad argumenta principalia.