IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Beatitudinem fore perpetuam probat ex Scriptura, et August. Definitur in 6. Synodo epistola Sophronii, quae est in act. 11. et approbata act. 13. et in Lateran. ex cap. Firmiter de sum. Trinit. Oppositum errorem fuisse Origenis, refert Hieron. epist. 56. et August. 21. Civit. 17. et de haeres. cap. 43. Ruffinus etiam tribuit Hieron. eumdem errorem lib. 1. contra ipsum, propter quaedam verba ejus, in c. 1. et 2. ad Ephes. et dial. contra Pelagianos ; sed Hieron. se expurgat in Apol. contra Ruff. dicens se transtulisse tantum ex aliis, quae habet in illis commentariis. Alia loca Hieron. explicat Sixtus Sen. lib. 6. Bibliot. annotat. 290. de paenis Purgatorii, quae secundum fidem non sunt perpetuae.
(b) Hic duo sunt videnda : Primo, de perpetuitate beatitudinis. Secundo, de securitate beati. De primo patet, quia ita est ex Scriptura Matth. 25. Ibunt justi in vitam aeternam, et 22. Erunt sicut Angeli Dei ; et in Psalm. 83. In secula seculorum laudabunt te, et alibi saepe. Similiter ad hoc sunt dicta Sanctorum multa. Sufficiat adducere illud August. 13. de Trinit. cap. 8. Beata vita esse non potest, nisi sit immortalis. Quod probat, quia si amitti potest, aut ergo beatus amittit eam nolens, et tunc non est beatus, quia non habet quidquid vult; aut volens ; aut neque nolens, neque volens. Et ad utrumque illorum duorum membrorum sequitur quod non est beatus, quia non amat beatitudinem ; imo si volens amittit, odit eam. Si neuter, non appretiat eam; nec ergo est vita beata.
Consimiliter potest argui, si amittatur beatitudo per amissionem vitae naturalis, quia aut amittit vitam volens, aut nolens, aut neutraliter. Et videtur ista distinctio trimembris Augustini intelligenda, non pro instanti quo poneretur amittere beatitudinem, quia consequens non esset inconveniens, scilicet quod tunc non sit beatus, sed debet intelligi pro illo primo nunc, vel pro tempore pro quo est beatus, quia sive tunc nollet amittere, et tamen amitteret, non habet quidquid vult; sive tunc vellet amittere, vel non curat, non diligit pro futuro illam vitam, etiam dum habet eam; ergo non est beata.
Nec est rationabile instare, quod amittat eam ; sed hoc non considerat dum est beatus ; et ideo est neuter quoad voluntatem, non quidem non curando illud bonum apprehensum haberi pro semper, sed nihil intelligendo de illo haberi. Hoc, inquam, irrationabile est, quia quomodo nunquam consideraret de perpetuitate illius vitae, quam summe diligit, si beata est ; aut si considerat, et credit eam perpetuandam, ergo decipitur ; nihil autem inconvenientius, quam quod falsa opinione aliquis sit beatus, secundum Augustinum de Civit. Dei 11. c. 4. Ad hoc etiam consonat auctoritas Philosophi in secundo de Generatione i n fine : In omnibus inquimus naturam desiderare quod melius est. Melius est autem semper esse quam non esse, saltem eo modo quo semper esse est possibile; est autem possibile naturae perpetuae, quod sit perpetuo perfecta ultimata perfectione; ergo hoc naturaliter desiderat, et per consequens in beatitudine, ubi desiderium naturale complebitur, ne sit frustra, hoc habebitur.
Sed de causa istius perpetuitatis dubium est, similiter qualis sit illa perpetuitas D et tertio qualiter insit beatitudini.