In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Refutat dictam opinionem, probans beatitudinem, manente natura beatificabili, corrumpi posse. Dicitur tamen incorruptibilis, quia a nullo creato destrui potest. An vero hoc ei conveniat ex natura, vel ex Dei beneplacito extrinseco, postea dicetur. Solvit rationes illius opinionis.
(d) Contra illud, beatitudo creata est accidens ; ergo non minus dependet quam suum subjectum. Sed subjectum dependet ex conservatione Dei contingenter ipsum conservantis, et per consequens non habet necesse esse formaliter: ergo multo magis nec accidens. Respondeo, etsi absolute beatitudo habeat esse contingens, tamen ex quo semel inest naturae, necessario inest, manente natura, et ita habet necesse esse, ex quo producta est in esse, et hoc quantum est in ordine suo essendi, licet non absolute sit necessarium, sicut probat ratio.
Contra hoc, Deus potest conservare prius essentialiter sine posteriori: illa natura est prior essentialiter beatitudine, quia subjectum, imo etiam prior tempore: patet ergo, etc. Confirmatur, nunquam est major necessitas tertii ad primum quam tertii ad secundum; hic autem tertii ad secundum est tantum habitudo contingens, patet ex ratione extremorum ; ergo, etc.
(e) Concedo ergo quod nihil aliud a Deo habet esse formaliter necessarium, sed simpliciter contingens, tamen aliquod creatum dicitur habere esse incorruptibile, pro quanto non habet contrarium, vel non potest destrui ab aliquo creato, sed tantummodo potest annihilari a Deo non conservante: et hoc modo potest concedi beatitudinem esse incorruptibilem: sed sic incorruptibile non est ex se perpetuum, nisi possibiliter, quia sicut esse suum habet contingenter a Deo conservante, sic et perpetuitatem.
Ad rationes pro prima opinione. Ad primum patet ex dictis, quod nec caelum, nec aliquod accidens ejus est incorruptibile, nisi modo praedicto. Ad secundum dico, quod nulla forma potest auferre privationem a susceptivo, quod scilicet natum est recipere aliam formam, nisi eminenter contineat formam ipsam, quia manente in aliquo aptitudine ad recipiendum, non potest tolli carentia nisi ponatur illud, nec aliter tollitur, nisi sicut illud tollitur. Forma ergo caeli cum non includat in se formas inferiorum simpliciter, sed nec eminenter, eo modo quo ens infinitum includit omnia alia, sequitur quod non tollet a sua materia privationes illarum formarum, si tamen sua materia est capax illarum. Unde illa via ponendi caelum incorruptibile, videtur irrationabilis, quia per illam viam non tollitur corruptibilitas quantum est ex principiis intrinsecis, licet salvatur quod non possit corrumpi ab agente naturali, quia illa forma ita continet alias, quod non potest per aliquod agens naturale expelli.
Exemplum hujus patet in intellectiva, quae est forma perfectior quam forma caeli ; et tamen non tollit a materia aliquam privationem aliarum formarum, imo nec constituit incorruptibile respectu agentis naturalis pro quanto aliquam formam concomitantem requirit ad sui esse, ad quam potest agens naturale attingere corrumpendo. Sola ergo forma infinita, si posset materiam perficere, posset per illam viam, auferendo scilicet privationem, compositum incorruptibile constituere, tamen adhuc esset dubium, an susceptivum esset in potentia ad illas formas sub propriis rationibus, quas habet eminenter in illa una forma infinita. Patet ergo, quod antecedens est falsum, loquendo de incorruptibili, hoc est, indestructibili: si autem sit sermo de incorruptibili ab agente naturali, aut a contrario, concedo antecedens, et sic conclusionem.
Ad confirmationem dico, quod non sequitur de fine intrinseco, quod tollat omnem privationem, formaliter a subjecto, sicut finis extrinsecus tollit omnem defectum finis extrinseci, quia finis extrinsecus est formaliter infinitus ; finis intrinsecus est formaliter finitus ; et ideo non potest sic ille includere intrinseca, sicut ille extrinseca.
Contra, non potest finis intrinsecus alius succedere isti, nisi conjungat alii fini extrinseco ; ergo si ille conjungit extrinseco, qui excludit omnem defectum, etiam ille intrinsecus excludit intrinsece omnem defectum finis conjungentis. Respondeo, ille, dum, manet, excludit defectum, sicut albedo, dum inest, includit defectum nigredinis. Sed ille non simpliciter necessario inest, quia non est in se necessarius ; ille autem extrinsecus est in se necessarius. Et cum dicis, alius finis intrinsecus potest conjungere alii fini extrinseco, concedo: sed tunc finis extrinsecus non est huic finis, nec supplens omnem defectum cujuscumque finis extrinseci. Per hoc patet ad confirmationem, quia tunc non est conjunctus huic.
Ad tertium dico, quod si natura ista maneat eadem natura, semper est capax beatitudinis et miseriae, et per consequens non est contradictio, quo cessante beatitudine, quae est sibi accidens, per accidens insit miseria. Et cum dicis, tunc non habuit prius quidquid voluit, respondeo, habuit quidquid voluit unitive, non distributive accipiendo, sicut dictum est supra, hoc est, Deum, in quo eminenter habuit omne recte volibile.