Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli ejus, quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum? Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis 1766 mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando conversati sumus (Ephes. II, 1-3) . Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse jam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Id. VI, 12) . Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus jam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8) . Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.