In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Contra illud, etc. Hanc eamdem sententiam confutat etiam Bassolis hic. Primo urget Doctor quod beatitudo cum sit accidens, non possit dicere majorem necessitatem essendi, quam suum subjectum, quod tamen dependet a conservatione perpetua causae primae, et consequenter non habet necesse esse formaliter. Dices hanc necessitatem esse ex suppositione quod sit, quia licet contingenter recipit esse, tamen supposito quod semel insit naturae, necessario conservatur, vel inest. Contra, Deus potest conservare prius essentialiter sine posteriori: tale est subjectum respectu beatitudinis, imo etiam prius tempore. Confirmatur, nunquam est major necessitas tertii ad primum quam tertii ad secundum: sed beatitudo comparat ad subjectum se habet ut accidens et contingenter: ergo etiam sic se habet ad primum, nempe ad Deum; ex quo patet actus beatificos non esse natura sua, et ab intrinseco simpliciter incorruptibiles in esse formae ex natura sua, sicut sunt incorruptibiles Angeli, aut substantiae spirituales, quia nempe actus vitales sunt, et non exigunt permanentiam ex ratione formae, sicut patet in visione transitoria Dei, quam dicitur habuisse Paulus. Angeli autem sunt natura sua permanentes, et a nullo creato dependentes, cujus virtutes impediri posset ab actione, sicut se habent operationes beatificae dependentes a potentiis, quae simpliciter et ab intrinseco impediri possunt, licet nequeant impediri de facto, ut subsunt influxui causae primae, per quem influxum evenit, ut operationes semper durent, et hoc modo sint incorruptibiles ex efficacia causarum, non vero ex natura formae, quae est alioquin dependens a tali perpetuo influxu.
(e) Concedo ergo, etc. Concedit omne aliud a Deo esse simpliciter contingens, tamen aliquod creatum, inquit, dicitur habere esse incorruptibile, pro quanto non habent contrarium, vel non potest destrui ab aliquo creato, sed tantummodo potest annihilari a Deo non conservante, et hoc modo potest concedi beatitudinem esse incorruptibilem, etc. Quibus verbis tenet quod superius diximus esse de mente ejus, ideoque hoc modo intelligendo primam sententiam, nulla erit quantum ad hoc discrepantia: et responsio ad argumenta est plana et recte fundata: in alus modis explicandi est major difficultas.