In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(m) De tertio dubio, etc. Hic quaeritur an beatitudo essentialiter sit perpetua. Affirmare videtur D. Thomas, tum quia beatitudo est finis omnium desideriorum, qua adepta cessat omnis appetitus voluntatis ad appetibile. Deinde, quia paena est perpetua ; ergo et beatitudo et praemium ; in hoc dubio non est magna controversia in reipsa, sed in modo explicandi.
Respondet ergo Doctor primo, si sumatur beatitudo pro aliqua perfectione immanente, quantumcumque sit intensa, perpetuitas non est de essentia ejus, quia potest illa perfectio ex se et natura sua esse in instanti, tota et completa, cum sit ens indivisibile et creatum, et possibile consequenter non est inamissibilis.
Secundo dicit quod si beatitudo sumatur non solum intensive, sed etiam extensive,
beatitudo includit perpetuitatem, quia non tantum est desiderium in natura ad perfectionem intensam, sed etiam sic extensive habendum, sicut desiderium non tantum est ad bonum essentiale, sed ad semper esse, sicut est possibile competere naturae, et sic inquit, multi loquuntur de beatitudine.
Hinc patet Doctorem non sustinere controversiam cum D. Thoma in hoc, sed tantum explicare conclusionem ut reducitur in sua principia, et ostendere rationes praemissas intelligendas esse de beatitudine intensive et extensive sumpta, ut est complementum appetitus utroque modo. Unde immerito Cajetanus existimat Doctorem imponere D. Thomae, quia et Doctor dicit plerosque sic loqui de beatitudine, tam intensive quam extensive; et deinde infra respondens ad rationem difficultatis praemissam, quae est D. Thomae, dicit tantum peccare in forma, et non in materia, nam eamdem ipsam propositionem admittit Doctor asserens beatitudinem esse complementum omnium desideriorum tam intensive quam extensive, et sic non esse aliquid unum, sed includens tam beatitudinem intensivam, quam reliqua concomitantia, quae ad substantiam beatitudinis pertinent.
(n) Per hoc ad primum, etc. Respondet ad rationem dubitandi, quod beatitudo intensive sumpta sit finis omnium desideriorum, quantum est ex parte objecti, quod includit unitive et eminenter omne desiderabile: quod patet ex definitione Augustini : Beatus est, qui habet quidquid vult, etc. ubi quidquid, non accipitur distributive, sed unitive, pro uno unitive continente quidquid est recte volubile. Beatitudo vero secundo modo sumpta est finis desideriorum non tantum unitive, sed etiam ad durationem indeficientem in essendo.
Respondet argumentum peccare in forma, quia esse finem omnium desideriorum non concludit: ergo includit in se omnia desiderata, sed sufficit quodvel includat vel supponat, vel etiam concomitetur omnia requisita ad desideriorum ordinem amplectandum.
(o) Ad aliud de praemio, etc. Movet dubium : An perpetuitas beatitudinis cadat sub merito per se, an solum ut aliquid annexum. Et respondet sicut alias supra d. 46. q. 4. quod nulla est justitia stricte sumpta nostri ad Deum. Unde si deter minasset beatitudinem temporariam, satis complete adaequaret merita in ratione dati et accepti ; tamen dicit non esse inconveniens, quod ex justitia supererognate determinet praemium ut etiam perpetuum dare meritis. Et sic magis concordat Scripturae, Conciliis et Patribus, in quibus proponitur vita aeterna, ut merces operum, et hanc partem eligit Doctor. Vide Tridentinum sess. 4. cap. 16. ubi hoc debitum refert in liberalem justitiam et promissionem.
Ad argumentum, negat paritatem remittens se ad ea quae tractavit loco praefato. Disparitas autem in hoc assignatur ; ex parte Dei supererogantis praemium propter merita quae alias sunt sua dona, et ipsi debita ; et vindicantis peccatum ex lege secundum naturam delicti, et non ultra delicti demeritum, quia hoc non congruit ejus justitiae aut bonitati.