In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum natura humana sit natura infima capax beatitudinis ?
Bassol. hic quoest. 5. art. 1. et 2. Gabr. quaest. 1. art. 3. dub. 2. Niphus 2. m el. dist. 3. cap. 4. Vasq. 1. 2. disp. 20. cap. 2. Vide Scot. 5. Met. quaest. 1.
(d) Utrum natura humana sit natura infima capax beatitudinis ? Videtur quod non, anima humana est capax beatitudinis ; sed ipsa est inferior homine: ergo, etc.
Praeterea, in quibus est ordo essentialis, sic se habent quod illud quod est immediatius ultimo, immediatius attingit ipsum, et alia mediante illo. Sed Angelus immediatius se habet ad finem, quam homo: ergo homo mediante Angelo attingit finem: ergo non est immediate beatificabilis.
Praeterea, videtur quod etiam aliae naturae inferiores sunt beatitudinis capaces, quia illae naturae etiam ultimate quietantur, quia si non, ergo violenter tenerentur, et tunc esset violentia perpetua; sed non possunt quietari ultimate nisi in ultimo fine: ergo, etc.
Praeterea, causae primae universalissimae respondet finis ultimus universalissimus. Sed Deus est causa efficiens immediata omnium ; ergo erit finis immediatus omnium; ergo, etc.
Contra, Augustinus 14. de Trinitate, cap. 18. eo ipso anima imago Dei est, quo ipsius capax potest esse, et per hoc probat quod homo possit beatificari: sed quod ipse sit infimum beatificabile, probatur ; omnis natura inferior homine operatur omnem operationem suam per organum: ergo non circa objectum immateriale, sed solum in illo objecto, quod per operationem non organicam attingitur, est beatitudo objective: ergo, etc.