In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(h) Secundo videndum est, etc. Est secunda conclusio respondens quaestioni titulari, nempe nullam naturam inferiorem humana posse attingere beatitudinem simpliciter, aut beatificabilem esse, quia nequit esse beatitudo simpliciter, nisi respectu objecti immaterialis: nulla autem natura inferior humana potest attingere objectum immateriale. Subjungit Doctor alteram partem conclusionis, nempe beatificari secundum quid potentias sensitivas, quae per operationes immanentes conjunguntur suo optimo extrinseco, quae pars magis verificatur in homine quam in bruto, quia in statu gloriae et corporis assumpti erit etiam in sensu quaedam beatitudo secundum quid, et proportionata suae capacitati.
Secundo probat conclusionem principalem, quia nulla alia natura inferior homine conjungitur meliori se, quia omnis natura animata anima sensitiva perfectior est objecto materiali sensibili, quod respicit.
Tertio deducit quod illa, quae non sunt sensibilia, neque simpliciter, neque secundum quid, beatificantur, quia beatitudo consistit in operatione conjungente suo optimo extrinseco objecto ; illa autem nullam habent operationem talem.
Si objicias : Lapis quiescit in suo centro, aut grave.
Respondet hoc metaphorice dici, quia nullam habet operationem aut actionem circa centrum, et ille motus ejus ad centrum est tantum respectu ubi naturalis.
Concludit tandem intentum, scilicet hominem esse beatificabilem simpliciter, et nihil aliud homine inferius, quod docait Philosophus 1. Ethic, c. 8. et 9. Au. gustin, lib. 83. qq. et Nyss. in libro de beatitudinibus: patet eiam ex hactenus dictis.
(i) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hoc fuit, quod anima esset capax beatitudinis; sed ipsa inferior homine, etc. ergo, etc.
Respondet animam esse partem hominis, et immediatum susceptivum beatitudinis, et consequenter tota natura ut quod est susceptivum beatitudinis, anima ut quo.
(k) Ad secundum dico, etc. Hoc fuit, quod inter Angelum et hominem est ordo essentialis, et Angelus immediatius se habet ad Deum ; ergo immediatius attingit beatitudinem, nempe Deum, et consequenter homo mediante Angelo.
Respondet, quod utraque natura immediate ordinatur ad finem, et omnis intellectus objectum immediatum est ens, licet perfectionis ordo inter naturas spirituales servetur inter se, non tamen ad finem. Exemplum : Aquila clarius videt Solem quam homo, uterque tamen immediate attingit, et non medio altero.
(i) Ad aliud, etc. Hoc fuit tertium: Aliae naturae inferiores homine ultimate quietantur, quia alias essent in statu violento: ergo sunt capaces beatitudinis.
Respondet ens quietari alia quiete diversa a quiete beatifica per operationem.
(m) Ad aliud, de fine dico, etc Hoc fuit quartum argumentum : Causae primae universalissimae respondet finis ultimus universalissimus; sed Deus est causa efficiens immediata omnium, ergo erit finis immediatus omnium ; ergo, etc.
Respondet quod finis multipliciter sumitur, aliquando pro causa finali ; aliquando pro perfectione ultima, ad quam res ordinatur: aliquando pro optimo; aliquando pro ultimo. Hi duo ultimi modi non faciunt ad propositum.
Respondet resolutive Deum esse finem ultimum juxta praesens institutum, quatenus est perfectio ultima objectiva, ad quam natura spiritualis ordinatur. Quod autem asserit Deum esse finem operationum beatificantium, intelligit de fine ut objecto. An sic actiones elicitae immediate circa finem sint propter finem, Doctores variant, sed est quaestio magis de nomine quam de re, quia secundum diversam acceptionem finis.