Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
12. (( vers. 7.)) Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intelligere, quo jam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi, Cito exaudi me. Dixerat enim, Excelsa a longe cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4) . Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. 1781A Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat ; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et hujus tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes (Luc. VI, 21, 25) : Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.