In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum omnia, quae appetuntur, appetantur propter beatitudinem?
D. Thom. i. 2. quaest. 1. art. 6. ( ubi C ajet. Conrad. ) et hic quaest. i. art. 3: Durand. 2. q. 38. q. i. Vasq. 1. 2. disp. 6. cap. 2. et 3. et citati pro q. praeced. Vide Doct. 9. Metaph g. 11. et in Theorem. g Non potest probari hominem esse ordinatum.
Juxta hoc quaeritur, utrum omnia quae appetuntur, appetantur propter beatitudinem ? Videtur quod sic. Augustinus 13. de Trinitate cap. 8. Propter hanc quaecumque caetera appetuntur.
Paeterea, in omni genere est unum primum, quod est causa omnium illius generis; sed beatitudo est primum appetibile ; ergo est causa et ratio omnium quae appetuntur.
Praeterea,si aliquid appeteretur, non propter beatitudinem appeteretur, sicut beatitudo.
Contra, non omnes appetentes cognoscunt beatitudinem; ergo non appetitur omne propter beatitudinem. Praeterea, tunc duo actus essent simul in voluntate, quod est inconveniens; non enim potest appetere propter beatitudinem, nisi habeat actum illum, qui est beatitudinis.