Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
15. (( vers. 8.)) Domine, retribues pro me. Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens, Domine, retribues pro me: cum judicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi judicanti juste (I Petr. II, 21-23) . Quid est, Domine, retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet (Joan. VIII, 50) . Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19) . Domine retribues pro me.
1783A 16. Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me. Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os ejus, et invenies staterem; id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. Invenies ibi; da illis pro me et te (Matth. XVII, 23-26) . Domine, retribues pro me. Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum ; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In ejus ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in ejus ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione hujus saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31) . Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro me.