Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 1.)) Domine, probasti me, et cognovisti me. Dicat hoc ipse Dominus Jesus Christus, dicat et ipse, Domine, Patri. Non enim Dominus ejus Pater ejus, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Huic formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur participes divinitatis ejus, reparati ad vitam aeternam, quia ipse, ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait Apostolus ibi, ubi dixerat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum, inquit, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7) . Erat autem in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28) . Ego et Pater unum sumus, secundum formam Dei; Pater major me est, secundum formam servi. Ergo quia et Pater et Dominus est, Pater 1786A formae Dei, Dominus formae servi; dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei unicus dicit: Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et cognovisti: non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat. Probasti me, inquit, et cognovisti me.