Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. (( vers. 6)). Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva dulcedine intelligitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo; id est, non per substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per qnam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3) . Cui Verbo dicitur (ipsa est enim et Sapientia Dei); Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28) : et alio loco de Sapientia cum Scriptura diceret: In seipsa manens, ait, innovat omnia (Sap. VII, 27) . Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos. Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per quam hujusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum Deo dixit: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Cum hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut videret ejus majestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei; ait illi: Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam, et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam super te manum meam; cum autem transiero, posterriora mea videbis (Exod XXXIII, 9-23) . Et ex his verbis natum est alterum aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. Cum transiero, posteriora mea videbis, dicit Deus; quasi ex alia parte habeat faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Majestate sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa