In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Utrum corpus hominis, etc. Haec dos immediatius se habet ad esse corporis, et ad beatitudinem, quae excludit omne malum, et maxime corruptionis, ideoque prima ponitur a Doctoribus. Haec quaestio dividitur principaliter in duas partes, quarum prima est de veritate rei, quae subjicitur et supponitur, nempe corpora beatorum fore impassibilia passione reali et corruptiva: secunda vero pars continet modum, quo a Doctoribus secuodum varias opiniones defenditur et declaratur, in quo,consistit, reducit diversos modos dicendi ad quatuor in genere. Primus est negans in corpore beatorum qualitates primas, ut excludat principium corruptionis intrinsecum. Secundus est, ut reducuntur qualitates illae ad aequalitatem temperamenti, ita ut neutra possit alteri praevalere in actione, aut subjicere eam quoad passionem. Tertius est, ut dos sit constituta in aliquo positivo impediente omnem passionem, sive illud passivum sit ipsa anima gloriosa, qua perfecte subjicit sibi corpus, ut nequeat pati ab agente sive intrinseco, sive extrinseco; vel si ponatur dos tanquam forma positiva superaddita corpori, quae ex se excludat omnem passionem ab alio. Quartus modus est, ut decernatur consistere in privativo, et hoc est duplex, nempe cessatio motus caeli, a quo dependet omnis motus, et actio inferiorum, et non cooperatio Dei ad omnem causam secundam corruptivam corporis humani. Haec suo ordine tractantur in sequentibus paragraphis. Deinde, respondetur ad fundamenta opposita, et ad argumenta principalia ; in responsione autem ad secundum tractatur de passione intentionali.