Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
17. Ecce habes lumen ipsius in Job: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis ejus. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I) . In nocte sum quadam vitae hujus: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum. Non sum tristis in nocte hac, quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint, et qui flent tanquam non flentes sint (I Cor. VII, 30) ; quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.
1795A 18. (( vers. 13.)) Quoniam tu possedisti renes meos, Domine. Non sine causa, Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae ejus, sic sit tibi et lumen ejus? unde? Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae. Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Jerusalem coelesti