Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
21. (( vers. 16.)) Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur enim, ut jam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo sunt in carne una (Ephes. V, 31, 32) ; noli mirari si duo sunt in voce una. Quando Dominus noster Jesus Christus passus est, discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem factum est? Tecum, inquit, usque ad mortem. Amen dico tibi; priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 34, 35; et Luc. 1798 XXII, 33, 34) . Responsio medici verior inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit, Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: in quibus est ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso Domino nostro et Salvatore Jesu Christo, qui cum voluit, sedit; cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit, evigilavit; quia, Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Quid de illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum meum, Petrum meum pollicentem et negantem, praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, jam post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, exiit foras, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62) : fletus ille de respectione Dei fuit; quia, Imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui. Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi jam timerent mori. Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur: non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.