Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
22. Per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic adhuc erat Dominus noster Jesus Christus: unde dicebat, Ambulate, dum diem habetis (Joan. XII, 35) . Sed per diem errabunt imperfecti ipsius. Putaverunt et ipsi Dominum nostrum Jesum Christum tantummodo hominem esse; non habere in se occultam divinitatem, non esse occulte Deum, sed hoc solum esse quod videbatur: hoc et ipsi putaverunt. Nam et ipse Petrus (de illo enim potissimum loquimur, in quo nobis etiam non desperatae infirmitatis exemplum propositum est): dixerat Domino idem Petrus, cum interrogasset quid illum dicerent homines: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et dixerat ei Dominus: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quare? Quia dixerat eum Filium Dei. Ibi paulo post, eodem loco, in ipsa contextione verborum, coepit Dominus de passione sua futura dicere. Ille autem Petrus, qui jam illum confessus fuerat Filium Dei, timuit ne sicut filius hominis moreretur. Erat Filius Dei, erat et filius hominis: 1799 Filius Dei, in forma Dei, aequalis Patri; filius hominis, in forma servi (Philipp. II, 6, 7) , qua minor sit Patre (Joan. XIV, 28) . Venturus erat ad passionem utique ex forma servi; quid timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi? Ait illi: Absit a te, Domine; propitius tibi esto. Et Dominus, qui illum beatum dixerat in illa voce: Vade post me, satanas, inquit; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 13-23) . Jamdudum quia dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi; audivit, Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: ideo petra , ideo beatus. Modo autem quia non ex Patris revelatione, sed ex carnis infirmitate responderat, satanas appellatus est; Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Et hic erat Christus, fratres: inter illos ambulaverat, ventis imperaverat (Id. VIII, 26) , ante oculos ipsorum fluctus calcaverat (Id. XIV, 25) , ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat (Joan. XI, 39-44) , ante oculos ipsorum tanta miracula fecerat; et tamen trepidaverunt in passione ejus, quasi amisissent eum de quo frustra praesumpserant. Sed per diem errabunt et nemo in eis. Nemo prorsus, nec ipse qui dixerat, Tecum usque ad mortem. Dixerat enim illis: Veniet hora, ut me relinquatis solum, et eat unusquisque in viam suam: sed non sum solus, quia mecum est Pater (Id. XVI, 32) . Cum illo erat Pater, et ipse cum Patre; et in illo Pater, et ipse in Patre; et ipse et Pater unum (Id. X, 30, 38) ; et illi timuerunt cum moreretur. Quare, nisi quia per diem erraverunt, et nemo fuit in eis? Per diem errabunt, et nemo in eis.