IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris, impassibilitatem oriri ex manu tenentia Dei, non permittentis ut ab aliquo laedantur vel corrumpantur corpora gloriosa, sicut non permisit pueros laedi ab igne Babylonico: ita Durand. hic quaest. 5. et dist. 44. quaest. 4. Soto hic q. 4. et tribuit I). Thom. in add. quaest. 83. art. t. et videtur expresse Aug. ep. 146. Movet tria argumenta in contrariam, et solvit optime.
(h) Dico ergo quod causa impassibilitatis est voluntas divina non coagens causae secundae corruptiva, et per hoc, est illud impassibile, non potentia remota, sed propinqua; non a causa intrinseca, sed extrinseca impediente, sicut dictum est de impeccabilitate supra dist. ista, quaestione de securitate; exemplum hujus de igne in camino, qui non egit ad consumptionem trium puerorum, non quidem per aliquam impassibilitatem intrinsecam pueris, nec ex carentia potentiae passivae, nec ex contrario intrinseco impediente, sed quia Deus ex voluntate sua non cooperatur ad illam actionem.
(i) Contra hoc, tunc impassibilitas non esset dos corporis beati, quia dos est aliquid intrinsecum ei, cujus est: istud autem Deum velle prohibere causas secundas, ne corrumpant, non est aliquid intrinsecum isti; consequens est falsum, quia videtur contra auctoritatem Augustini ad Dioscorum supra adductam.
Praeterea, secundum illam positionem aeque erit dos impassibilitatis in elementis, sicut in corpore Petri ; aeque etiam in corporibus damnatorum, quia tam elementa quam corpora damnatorum prae servabuntur tunc a corruptione. Praeterea tertio, tunc videtur esse miraculum in illa praesentatione, sicut fuit in custodiendo tres pueros a laesione: non videtur autem quod opera perpetua divina sint miraculosa juxta illud Augustini de Civit. Sic Deus res quas condidit administrat, ut eas agere proprios motus sinat.
Ad primum illorum, bene potest dos non inesse realiter personae dotatae, sicut sponsae non inest illud quod sibi datum est a sponso, quod consuevit aliquando dici dos, sicut habetur Gen. 34. ubi ait Sichem Jacob et filiis ejus : Augete dolem et munera postulate. Etiamsi dos dicatur illud, quod datur a patre sponsae, sponso quidem quantum ad usum, sed remanet penes sponsam proprietas, sicut nunc usitate dicitur dos: patet quod illud non inest realiter nec sponsae, nec sponso, sed tantummodo aliquo modo habitum ratione nuptiarum: et ita ratione nuptiarum spiritualium consummandarum in resurrectione dabitur cuicumque beato pro dote, ista assistentia divina praeservans ipsum ab omni corruptivo, licet illa custodia non insit realiter ipsi custodito.
Aliter potest dici quod sicut dotatus habet jus in illo, quod assignatur sibi pro dote, ita hic beatus ex meritis habet jus in ista divina custodia sibi impendenda, et istud jus praeservationis corporis ab omni corruptivo per divinam custodiam est dos in beato, et secundum corpus, quia est ad tutelam corporis.
Ad aliud, patet ex hoc, quia nec elementa habent jus, ut praeserventur a corruptione, nec corpora damnatorum: imo illa praeservantur ad afflictionem propter demerita praecedentia ; ista autem propter merita praeterita habent jus istud, et hoc ad commodum illorum corporum. Et secundum hoc potest dici ad illam auctoritatem Augustini allegatam, quod illa sanitas et vigor derivatur (ab anima in corpus, quia est quaedam ordinabilitas ut conservetur et vigor et sanitas a Deo: et ille ordo est corporis, ut praeservetur ex hoc quod est animatum tali anima, quae anima fuit principium merendi talem sanitatem conservari a Deo suocorpori; ita quod nihil aliud est dicere illam incorruptionem derivari ab anima in corpus, quam quod istud praemium, id est, sanitas conservata, est praemium incorruptibilis corporis, mediante anima, quae sicut erat principalior in merendo, ita principalius in natura praemiatur.
(k) Ad tertium dico, quod magis naturale est coagere corpori beati ad conservationem ejus, contra contrarium corrumpens, quam coager.e contrario in corrumpendo, quia causa superior perfectius agit cum secunda perfectiori. Et licet hoc nunc esset miraculum de corpore alicujus justi, quia nunc est tempus mutationis et actionis mutuae in corporibus, tamen tunc erit status quietis et immutationis in corporibus, et pro tunc erit naturale, sive consuetum secundum communem concursum, quod agat ad quietem, sicut nunc ad motum.
(1) Ad rationes pro tribus positionibus illis. Ad primam de dominio animae super corpus, respondeo, Deus tunc non faciet voluntatem animae omnipotentem, et ideo nec potentem facere quidquid volet fieri, sed sufficit sibi quod quidquid volet fieri, fiet: et sic corpus suum perfecte subdetur voluntati suae, hoc est, erit sicut volet, sicut ipsa subditur Deo: sed ipsa subditio corporis sui erit effective a voluntate divina. Ad rationem pro secunda, dictum est quomodo intelligitur Augustinus de illa dote, quod est jus quoddam in corpore, inquantum est animatum tali anima ad talem praeservationem passivam ab omni corruptione. . Ad tertiam, concedo quod motus caeli habet aliquam primitatem ad alios, utpote uniformitatis et velocitatis, sed non primitatem causalitatis, nisi inquantum adducit generans, quod est per accidens, sicut motus ignis ad lignum haberet primitatem ad combustionem ligni; sine tali autem primo bene potest esse posterius, si aliquis suppleat vicem talis primi;