Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
27. (( vers. 21.)) Nunc autem dicit corpus Christi, quod est Ecclesia: Quid est quod mihi calumniantur superbi, quasi me maculent aliena peccata, et propterea separando se, accipiunt in vanitate civitates suas? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui? Utquid a me pejores exigunt etiam corporalem a malis separationem, ut ante tempus messis simul cum zizaniis eradicetur et triticum (Id. XIII, 30) ; ut ante tempus ventilationis perdam sustinentiam tolerandi paleam (Id. III, 12) ; ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi tanquam ad littus separanda perveniant, retia pacis unitatisque disrumpam (Id. XIII, 47) ? Numquid malorum sunt Sacramenta quae accipio? numquid eorum vitae factisque consentiendo communico? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui; et super inimicis tuis tabescebam? nonne cum zelus domus tuae comederet me (Psal. LXVIII, 10) , videbam insensatos, et tabescebam? nonne et taedium detinebat me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139, 158, 53) ? Qui enim sunt inimici tui, nisi qui vita sua indicant quam oderint legem tuam? Hos ergo cum odissem, cur mihi calumniantur qui accipiunt in vanitate civitates suas, quod mihi imputari possint eorum peccata, quos oderam, et super quibus zelo domus Dei tabescebam? Sed ubi est, Diligite inimicos vestros? An quia vestros dixit, non Dei? Benefacite, inquit, eis qui oderunt vos: non ait, qui oderunt Deum. Ideo iste secutus dixit , Nonne eos qui oderunt te, Domine, odio habui? non dixit, qui oderunt me. Et super inimicis tuis tabescebam: tuis dixit; non, meis. Sed qui nos propterea oderunt, et propterea inimici nobis sunt, quia Deo servimus, quid aliud quam eum oderunt, et ejus inimici sunt? Numquid ergo tales inimicos nostros diligere non debemus ? Aut non propter Deum persecutionem patiuntur, quibus dicitur: Orate pro persequentibus vos (Matth. V, 44) ? Ergo attende quod sequitur.