In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
D. Thom. in addit. quaest. 84. art. 1. et 4. d. 44. quaest, 2. art. 3. Riehard. hic art. 3. quaest. 7,
Major. quaest. 18. D, Bonavent. 2. part. a. 4. quaest. 1. et 2. Gabriel dist. 44. quaest. 2. a. 2. Suar. 3. part. tom. 2. disp. 48. iess. 4. Vide Scot.9. Metaphys. quaest. 14.
Utrum corpora beatorum erunt agilia? Videtur quod non, quia ni- hil erit ibi frustra. Sed agilitas poneretur ibi frustra, quia non poneretur, nisi propter motum localem, qui non erit ibi ; tum quia omnis motus ut sic, est actus entis imperfecti, quia entis in potentia ; sed beati non erunt imperfecti: ergo, etc. tum quia primus motus non erit, qui est causa aliorum motuum: tum quia tempus non erit: omnis autem motus est in tempore.
Praeterea, si haberent corpora resurgentium agilitatem, non indigerent alio motore ad judicium, vel adjutore ad movendum: sed hoc non est verum, quia secundum Apostolum rapientur ab Angelis in nubibus obviam Christo, etc.
Praeterea, beati secundum merita sua erunt indeterminata approximatione ad Christum: sed illi, qui erunt propinquiores , nollent moveri ad locum remotiorem, quia amitterent eorum praemium in parte, ad tempus: nece converso, quia eorum meritis non congruit. Praeterea 2. de Cael. quanto aliqua . sunt perfectiora, tanto paucioribus operationibus attingunt perfectionem suam: sed tunc erunt beati, et corpora eorum perfectissima; ergo non indigent motu locali, ut sic operentur diversimode ad suam perfectam beatitudinem consequendam.
Contra, Sap. 3. dicitur, quod tan quam scintillae in arundineto discurrent.
Et Isai. 40. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.