IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Per nullam qualitatem reddi corpus beati agile ad movendam se ad omnem locum et situm, probat quatuor rationibus claris.
(f) Quarto est videndum de illa dispositione ex parte corporis, quae requiritur ad agilitatem, et est hic una opinio, quae ponit quod illa dispositio ex parte corporis est aliqua qualitas, per quam corpus redditur habile, ut moveatur ab anima secundum ejus virtutem motivam ;et per illam qualitatem, ut dicunt, auferuntur illa, quae modo impediunt, ne corpus faciliter moveatur ab anima sine labore, unde aufertur gravitas quae impedit.
Et probatur per Augustinum 21. de Civ. Dei cap. 10. ubi dicit, quod tunc pondus grave corporis auferetur.
(g) Istam opinionem non intelligo, quia quod maneat corpus hominis, et dominetur in eo terra, et tamen non maneat gravitas, est omnino inconveniens, sicut dicere, quod fiat Sol, vel aliud corpus caeleste, et dominetur in ipso terra, et quod non maneat gravitas, manente terra, esset idem dicere sicut quod remaneret lapis, et non esset durus ; non video ergo, quod per illam qualitatem tollatur gravitas: anima enim humana non perficit corpus quocumque modo dispositum, si enim esset corpus hominis ita densum, sicut aurum, non esset perfectibile ab anima, ita si non haberet gravitatem, et alias qualitates naturales suas, non esset perfectibile ab anima.
Praeterea, corpus hominis non est capax levitatis, quia quando aliquid determinatsibi unum oppositorum, alterum oppositorum non potest sibi inesse, nec per se, nec per accidens; ergo si corpus humanum est receptivum qualitatis, quae repugnat gravitati, non esset determinatum naturaliter ad gravitatem, quod apparet falsum ; ergo per talem formam non erit corpus hominis agile.
Praeterea, illa qualitas si ponatur, non erit qualitas aliqua caelestis;ergo vel est qualitas mixti vel elementaris; sed nulla talis qualitas potest dare agilitatem corpori, ut moveatur ad omnem differentiam positionis, et ad omnem locum, quod tamen bene beati possunt facere.
Praeterea, si aliqua qualitas ponatur, poneretur propter agilitatem ad motum respectu ubi; e rgo determinat ad ubi. Sed omnis forma determinans ad ubi, determinat ad determinatum ubi, ut ad ubi, ad quod determinat elementum praedominans in mixto ;ergo illa qualitas sic determinans ad ubi, magis addet fatigationem quam agilitatem ad motum: unde non video quomodo una qualitas possit dare agilitatem ad omne ubi sursum et deorsum. Ergo cum qualitas nobilior, quae est charitas inclinans ad actionem, inclinet ad determinatam actionem, sive operationem, et naturaliter omnis forma, quae inclinat ad motum, inclinat ad determinatum motum, non videtur quod per talem qualitatem habet corpus beati agilitatem ad motum, quia non est determinatum ad aliquod ubi.