Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 1.)) In finem, Psalmus ipsi David. Finem non intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Ergo cum audis Psalmum dicere, In finem, corda convertantur ad Christum. Tanquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti dicens, Ecce veniet ; inde dicturus sum, de Christo cantaturus. Nam et, ipsi David, non intelligo nisi ipsum qui factus est ex semine David secundum carnem (Id. I, 3) . Interim propter genus congruit nomen. Genus carnale a David; genus spirituale supra David: et non solum ante David, sed ante Abraham; nec ante Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Ergo quia ex semine David, non secundum divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem; David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia ipsi David Psalmus canitur; et corporis ejus vocem audi, et esto in corpore ejus. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod sequitur.
1805 4. (( vers. 2.)) Exime me, Domine, ab homine maligno: non ab uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe, id est, ab ipso diabolo. Quare enim ab homine, si a diabolo? Quia et ipse in figura homo dictus est: Venit inimicus homo, et superseminavit zizania; et cum dixissent servi ad patremfamilias, Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania? Responsum est: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 25, 27, 28) . Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut libereris: Quia non est tibi colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) , id est rectores peccatorum. Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8) . Jam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae (Eph. II, 2) . A viro injusto erue me. Hoc est, ab homine maligno; quod est, a viro injusto. Malignum enim ideo dixit, quia injustum: ne forte aliquem injustum bonum esse putes. Sunt enim multi injusti quasi non nocentes; non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras hominibus facientes: sed tamen inde injusti, quia alio quodam modo luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo, quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum? Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo? Malignus est ergo omnis injustus, et necesse est noxius sit, sive sit blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis laqueis ejus fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi, amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid jam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis exquirendae? Jam vides malum hominem, quem putabas antea lenem. Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo 1806 jam furem vides, latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei, corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos; quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt. Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo, Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro injusto libera me.