Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. (( vers. 7.)) Et quid restat? quod remedium inter tanta mala, in istis tentationibus, in istis periculis? Dixi Domino, Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei; tu et Deus, et meus es. Dixi Domino, Deus 1809 meus es tu. Magna vox orationis; movet fiduciam. Numquid illorum non est Deus? Cujus enim non est Deus, qui est verus Deus? Sed tamen proprie eorum est, qui eo fruuntur, qui ei serviunt, qui libenter sub ipso sunt. Nam et mali quamvis inviti, sub ipso sunt. Illi appellant Deum, a quo coronentur; sub illo illi fugiunt, a quo damnentur. Et iniquus qui non vult habere Dominum Deum suum, quo fugiet Deum omnium? Bonum est illi ergo ut convertatur ad Deum omnium, faciatque illum conversione suum; et positus inter tales peccatores, seductores, hypocritas, superbos, dicat ad Deum, quem sui conversione sibi fecit Deum suum: Dixi Domino, Deus meus es tu. Percipe auribus, Domine, vocem deprecationis meae. Simplex quidem sententia est, et facilis ad intelligendum: sed tamen delectat forte cogitare quare non dixerit, Percipe auribus deprecationem meam; sed velut evidentius exprimens affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae, vitam deprecationis meae, animam deprecationis meae, non quod sonat in verbis meis, sed unde vivunt verba mea. Caeteri enim strepitus sine anima, soni dici possunt, voces non possunt: vox proprie animatorum est, vivorum est. Quam multi autem deprecantur Deum, et non sentiunt Deum, nec bene cogitant de Deo? Sonum deprecationis habere possunt, vocem non possunt; quia vita ibi non est. Hujus qui vivebat, quia Deum suum intelligebat, et a quo liberaretur videbat, et a quibus liberaretur sentiebat, ipsa erat vox deprecationis ejus.