In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Dicunt quidam, etc. Hanc senten Liam non solum Philosophi, sed etiam aliqui Theologi docent, Durand. in 4. d. 44. quaest. 5. art. 2. Paludanus quaest. 3. a. 2. pro sententia adducit sex rationes. Prima est ex auctoritate Boetii dicentis : Locus semper est diversus, quoniam unum duobus nullo modo fingere possumus, etc. Secunda ratio est ex dimensione formali, quae in diversis corporibus in ordine ad eumdem locum repugnat formaliter, sicut duo contraria repugnant eidem subjecto. Tertia est ex repugnantia virtuali agentium, quia quod corpus movet ad locum, ab eo repellit aliud incompatibile. Quarta ratio est, quod haec repugnantia tantum fundetur in quantitate, non in materia, forma aut qualitatibus diversorum corporum. Quinta ratio est, quia duo indivisibilia non possunt esse sibi immediata, quia sic non essent duo 6. Phys. text. com. 1. ergo si duo corpora possunt esse simul, non erunt duo. Sexta ratio, quia ab uno puncto ad unum non potest trahi nisi una linea recta: sed si duo corpora possint esse simul, possint etiam trahi duae lineae: ergo, etc.