IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Henrici subtilitatem in eo consistere quod Deus potest conservare prius, scit 1 icet distinctam quantitatem,sine posteriore id est, distincto situ. Hanc non impugnat Doctor, quia forte bene explicata est propria, et ideo juxta eam solvuntur argumenta sententiae positae num. 9. quae ponit subtilitatem esse qualitatem.
(m) Alius est intellectus, quod in ordinatis secundum prius et posterius, Deus potest conservare prius sine posteriori, ut subjectum sine accidente: natura tamen non potest hoc semper, licet posset aliquando, ut quando accidentia sunt necessaria respectu talis subjecti, ut superficiem non potest natura conservare sine aliquo colore ; Deus tamen potest sine omni colore, quia totum genus colorum superficiei inest contingenter, sicut quodlibet individuum ; unde sicut potest ab uno individuo separari, sic a toto genere coloris. Sic est in proposito, quantitas est ratio situs, et distincta distincti situs; licet ergo tota natura non posset separare a distincta quantitate distinctum situm, tamen Deus potest, et tunc hoc modo debent procedere, quod licet distinctio situs sit accidens, consequens necessario distinctam quantitatem, tamen Deus potest unum separare ab alio, et conservare prius sine posteriori, quantitatem scilicet distinctam sine distincto situ; natura tamen hoc non posset.
Et tunc respondendum est ad rationes primae opinionis, quando dicitur quod quaelibet dos habet actum aliquem, dico quod non est verum, imo impassibilitas est dos, et non habet aliquem actum, quia non posse pati non est nisi negatio ipsius posse pati.
Et si djcas, quod impassibilitas prohibet ne agens contrarium possit causare actionem, dico quod si hoc est verum, tamen hic non est aliqua actio, sed sola resistentia.
Ad secundum dico, quod Deus de potentia absoluta posset iacere , corpus gloriosum cum glorioso, sicut cum non glorioso, non tamen Deus disposuit, et pro tanto dicitur quod potest facere gloriosum cum non glorioso, non autem cum glorioso.
Ad tertium, dicendum quod propter hoc corpus non est onus, non quia non habet hoc, propter qualitatem aliquam in ipso, per quam posset se virtute propria facere cum alio corpore, sed quia ita cito virtute divina potest facere se cum alio corpore, sicut si esset sine corpore, posset esse cum alio corpore virtute sua.
Ad aliud, quando dicitur quod Deus potest facere corpus cum alio corpore, et conservare ipsum per aliquod tempus cum eo, et perpetuo, concedatur. Et quando dicis ultra, si potest ipsum perpetuo conservare, potest sibi dare formam, per quam sit cum alio corpore, respondeo, si intelligas per illam formam respectum quemdam extrinsecum ad aliud corpus, qui respectus est simultas, concedo; si autem intelligas, quod det sibi formam priorem, quae sit causa simultatis, nego.
Ad aliud de igne et ferro, dico quod ferrum est corpus alterabile ab igne; non tamen ferrum ignitum est ignis, quia corpus durum, et difficulter recipiens, ex quo recipit, fortiter alteratur in illis qualitatibus, et per consequens secundum eas, fortiter agit: non tamen ibi est ignis, sed qualitas ignis, nisi forte in poris ferri, ubi est ignis, quia corpus subtile et penetrativum est. Ex hoc enim aliquid dicitur penetrativum, non quod penetret solida, sed partes minimas, ubi non est soliditas, sic etiam spiritus animales dicuntur subtiles, quia diffundunt se per totum corpus, per poros illos, ubi non est caro solida, non quod simul sint cum carne solida. Ad probationem, cum dicis, habet virtutem alterandi, dico quod verum est, non tamen in materia propria.
Ad aliud de pane et vino, dicendum quod si totus panis esset pori, nihil essent ibi de pane; oportet ergo aliquam partem esse solidam, et aliam porosam, et in illis poris recipitur vinum vere; in aliis vero partibus non est vinum, sed humiditas quaedam extra circumstansi non tamen in pane, sed in vino, ut patet in exemplo Philosophi, de digito et aqua, quia humiditas circumstans digito non est tantum humiditas, sed est de aqua cum humiditate, quae non est in digito, sicut in subjecto, sed in aqua, a qua non separatur: nec tantum est ibi illa humiditas, quae ab aqua separari non potest, quae tantum est contigua digito, sed aliqua humiditas alia, quam potest digitus recipere, quae subjective est in digito, sic aliqua qualitas causatur a vino, quae est subjective in pane. Et sic patet quod argumentum non concludit per illud simile.
(n) Alii dicunt, quod corpus gloriosum est cum non glorioso, et potest esse per miraculum; modus enim quantitativus est ratio quare aliquid est localiter in loco ; sed modus quantitativus potest tolli a corpore, et sic non erit localiter in loco; esse autem cum alio corpore, non tamen localiter, non est inconveniens. Contra, hoc non valet, quia quod est in loco sibi aequali, est localiter in loco ; sed tale corpus quando est cum alio corpore, est in loco sibi aequali, nec unquam tollitur abeo, quin sit in loco sibi aequali; ergo nec modus quantitativus, licet bene concedam quod Deus bene potest hoc facere, non tamen facit illud.