IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) Alius est intellectus, etc. Adducit modum quem statuit Ilenricus, nempe Deum posse conservare prius sine posteriori, v. g. subjectum sine accidente: quantitas autem distincta est prior, et ratio, et causa distincti situs, qui est posterior, licet nequeat natura conservare prius sine posteriori, potest Deus. Hanc non impugnat Doctor, quia coincidit cum propria sententia, quae in paragrapho sequenti ponitur. Et hac supposita, respondet ad argumenta praemissa pro prima opinione, paragrapho Quia istae rationes.
Ad primum, negat de ratione dotis esse ut sit activa, et instat de impassibilitate. Posset etiam dici quod penetrabili tas sit activa, inquantum Deus specialiter concurrit cum voluntate et potentia motiva beati,quo se possit sine resistentia collocare in eodem loco cum alio corpore non glorioso, quia sicut motus ille est a potentia motiva, Deo concurrente specialiter, ita etiam et terminus motus. Caeterum quod aliud corpus non cedat, est a solo Deo conservante ipsum in eodem situ sine repugnantia ad corpus gloriosum, neque hoc genus actionis negat Doctor, sed tantum illud, quod procedit a principio activo per modum qualitatis superadditae.
Ad secundum, dicit quod Deus potest facere corpus gloriosum penelrative cum alio glorioso in eodem loco, si vellet, de facto tamen non vult. Haec est communis resolutio Doctorum omnium nostrae Scholae, quam tenet Altisiodorensis, D Bonavent. Richardus, Suarez sect. 2. Salas sect. 19. Lusitanus quaest. 6. art.6. paragrapho 2. Contrarium docet Palacius modo penetratio fiat per qualitatem activam: non valet autem consequentia illius argumenti, qua infertur beatum habere virtutem penetrandi corpus non gloriosum per aliquam qualitatem creatam, quia quod limitatio actionis et concursus divini posita per potentiam ordinariam possit a Deo tolli de absoluta potentia, non sequitur effectum limitatum illum posse ab alia causa, quam a Deo solo.
Ad tertium, committit non causam, ut causam, quia ille effectus, quo tollitur onus praetensum animae, non est per qualitatem illam, sed virtute divina assistente ad nutum beati.
Ad quartum, negatur consequentia, si intelligatur de forma per modum principii prioris et activi.
Ad ultimum de similitudine ferri candentis, et panis recipientis vinum, respondet bene et philosophice, neque ferrum fieri ignem, sed alterari per qualitates ignis, nisi forte in poris aliquid ignis subintrat in partibus non solidis, sicut spiritus vitales diffunduntur per corpus in partibus non solidis. Eodem modo de pane dicendum et vino, potest tamen aliqua humiditas, non illa, quae est in vino ut subjecto, sed alia per vinum produci in pane, sicut digitus comprimens aerem potest ab eo recipere humiditatem, ut dicit Philosophus 2. de anima text. 113. quae humiditas non est illa, quae est circumstantis aeris, sed alia producta in digito ; hinc non colligitur penetratio, ergo, etc.
I(n) Alii dicunt quod corpus gloriosum, etc Hic adducit opinionem aliorum, quae in margine notatur Goffredi. Haec reducit impenetrabilitatem in hoc quod modus existendi quantitativus separetur a corpore glorioso ; quam sententiam recte rejicit Doctor, quia corpus gloriosum est in loco quantitative, et loco tanquam aequale locatum, estque circumscriptive etiam in loco.