In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum aliquis secundum rectam rationem ad fugiendum miseriam possit appetere non esse?
D. Thiom. in addit. quaest. 99. art. 3. ei hic q.2. Richard. art. 4. quaest. 2. et 3. D. Bonavent. 1. pori. art. 1. quaest. 1. Mayr. quaest. 1. Bassol. quaest. 1. Nyssen. orat. de infantibus. Bernard. serm. 35.
( a ) Circa istam distinctionem quinquagesimam primo quaeritur: utrum aliquis secundum rectam rationem ad fugiendum miseriam possit appetere non esse? Videtur quod sic. Per illud Matth. 26. de Juda, etc. Bonum erat ei, etc. ergo hoc est minus malum; ergo magis appetendum.
Praeterea, Philosophus 1. Rhetor. eap. 2. carentia mali est delectabilis ; sed delectabile est desiderabile ; ergo carentia mali est desiderabilis ; sed non esse non includit aliquod malum ; ergo est delectabile, et per consequens desiderabile.
Praeterea, Anselmus : Cur Deus homo, lib. 1. cap. 21. Fateri me necesse est, quia pro tota creatura nihil deberet facere contra voluntatem Dei, sed annihilari eligendum esset.
Contra, Augustinus 3. de lib. arb. ante medium vel circa, probat oppositum per tres rationes ex intentione, et est prima ratio sua, ubi sic dicit : Non esse non est recte eligibile, quia nihil est. Praeterea, secunda ratio est, in quo nulla est ratio boni, in ipso non est ratio meliori ; sed in non esse non est ratio boni ; igitur nec melioris; ergo non est praeeligendum.
Praeterea, tertia ratio Augustini ibidem : Qui recte eligit, necesse est, ut cum pervenerit ad illud quod eligit, melior sit: sed nullus fit melior per non esse ; ergo, etc. Et has rationes ponit Augustinus ex intentione in libro praedicto.