In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum damnati appetant non esse propter miseriam fugiendam ?
D. Thom. D. Bonav. Richard. et alii citati quaest. praeced. August. serm. 26. adfratres, et 5. contra Jul. cap. 8. D. Thom. gloss. et Lyra in id Matth. 26. Bonum erat illi si natus non fuisset.
Juxta hoc quaeritur : Utrum damnati appetant non esse propter fugiendam miseriam ? Videtur quod non: objectum voluntatis est bonum vel verum, vel apparens ; ergo nihil est appetibile, nisi aliquod illorum: sed in non ente nullum illorum est: ergo, etc.
Praeterea, qui vult esse in quiete, vult esse; non enim potest velle esse in quiete, nisi velit seipsum: sed damnati non possunt non appetere beatitudinem: ergo nec possunt non velle esse in quiete; ergo non possunt velle non esse.
Contra, Apocalypsis: Desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.