Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non dicam pejora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui, quare me timuit? Si non timuit, 1823 quare huc te misit, ut tanta hic patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est. Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum. In laude Dei non capereris, nisi in tua jactareris. Transi ad vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos exsecramini, dic: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego dixi, ego peccavi; non fortuna, non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, jam vide quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude dilataris. Jam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur Deus: quia et justus est, cum te punit perseverantem; et misericors, cum liberat confitentem. Non ergo, inquit, declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis; ut dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.