Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
12. Cum hominibus operantibus iniquitatem. Quam iniquitatem? Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis (multi non intelligunt, sed exponam): qui autem, inquiunt, agricola est, multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si potest esse major iniquitas ista justitia . Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa misericordia in buccellam, 1824 facit verum homicidium in hominem . Sed qui sunt isti electi eorum? Non declines cor meum in verba maligna, et non combinabo cum electis eorum.