In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(h) Respondet ad primam quaestionem, etc. Adducit opinionem aliorum, et respondet argumentis, et tandem resolvit quaestionem. Duplex est miseria, scilicet paenae et culpae. Quaestio si intelligatur quantum ad miseriam poenae, aliqui respondent negative; ita D. Bonav. in 1. part. hujus distinct. art. 1. quaest. 2. Fundamenta hujus sunt, quia malum ideo est malum, quia tollit bonum, non esse vero tollit totum bonum, paena tantum partem boni; ergo, etc. Secundo, quia fuga majoris perfectionis non est appetenda propter adoptionem minoris perfectionis; sed esse est major perfectio quam gaudium secundum Dionysium de divinis nominibus cap. 5. inter omnes divinas participationes esse est nobilior participatio divina: ergo non esse ejus non potest appeti propter non esse miseriae. Si quaeratur ulterius de non esse respective ad malum culpae, aliqui dicunt, quod etiam nec propter fugiendam culpam possunt appetere non esse, ex duabus rationibus praemissis, quae idem concludunt. Deinde, quia si propter culpam, et non propter paenam, ideo esset, quia aliqua ratio mali esset in culpa, quae non esset in paena. Triplex autem malum est in culpa quod non est in paena. Primum, pro culpa infligitur paena. Secundum, quia Deus non potest efficere culpam, et paenam potest infligere. Tertium, quia culpa facit habentem malum formaliter. Propter primum non potest appeti non esse, quia majus malum est non esse quam poena, nec paena potest esse tantum malum sicut est culpa. Non secundum, quia eodem modo se habet Deus quantum ad posse facere non esse, sicut et peccatum, quia ex Augustino 83. qq. quaest. 20. Deus non est causa tendendi in non esse; et ad utrumque se habet ut suspendens actionem, vel conservativam, vel praevenientem lapsum. Neque tertium urget, quia culpa non deordinat totam naturam, sed solam voluntatem.