In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia tenens ob culpam fugiendam, appetendum esse non esse; est Richardi supra, et probatur variis ac claris rationibus.
(c) Alii dicunt oppositum, scilicet quod propter culpam fugiendam est appetendum non esse secundum rectam rationem, quod primo probatur sic : Quilibet tenetur magis fugere illud, quod est contra Deum quam illud quod est contra seipsum ; sed culpa est contra Deum, non esse vero contra seipsum; ergo, etc. Et confirmatur, quia homo plus tenetur diligere Deum quam se.
Praeterea, majus malum est magis fugiendum: tale est malum culpae respectu non esse; ergo, etc. Minor probatur, carentia boni debiti est majus malum, quia formaliter malitia est, quam carentia boni indebiti: sed peccatum vel culpa est carentia boni debiti ; non esse autem non est carentia boni debiti, alias ante creationem mundi fuisset boni debiti carentia, et sic malum; pejus ergo est peccatum quam non esse.
Praeterea, quod est malum simpliciter, magis est vitandum, quam quod est tantum malum huic ; propter quod etiam conceditur, quod Deus potest esse causa paenae, licet non culpae, quia culpa est simpliciter malum, non paena, sed solum huic: et quod culpa sit malum simpliciter, probo, quia opponitur bono simpliciter; tollit enim Deo honorem debitum, sicut patet per Anselmum lib. Cur Deus homo,cap. 11. et 15. peccator enim quantum in se est, Deum inhonorat: quia ergo peccatum est contra Deum, et contra ordinem universi, est malum simpliciter; non esse autem non est malum simpliciter, sed huic tantum.