In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Non lioere ad vitandam paenam justam, appetere non esse : Primo, quia justum et bonum est talis poena ;ergo praeferenda est non esse. Secundo, ad esse est appetitus naturalis, et consonus divinae voluntati, cui paena non est dissona. Intellige eoncl. ex suppositione divinae voluntatis volentis paenam infligere, ut colligitur ex verbis Doct. hac enim seclusa videtur licere eligere non esse, potius quam esse in paena, et hoc suadent rationes in 8. et 9. et Magister expresse docet ad primum.
(f) Respondeo ergo ad quaestionem quod propter fugam mali poe nae nullus secundum rectam rationem potest, vel debet appetere non esse. Probo, nullus recta ratione potest appetere non esse ad fugiendum justum et bonum ; sed malum paenae est justum et bonum ; ergo propter fugam ipsius nullus debet appetere non esse. Major patet, quia nihil potest appeti simpliciter, nisi esse, justum autem et bonum magis habet rationem esse quam non esse, quia non esse opponitur ipsi esse. Minorem probo, quia poe na est quid justum et bonum, quia positivum et punitivum peccati et culpae. Praeterea, nullus secundum rectam rationem potest aliquid appetere contra inclinationem naturalem, quando illa consonat voluntati divinae. Sed ad esse est appetitus naturalis, ut patet secundo de Generatione, et secundo de Anima, et est voluntati divinae consonus, quod patet ex hoc quod ipsum causat immediate in creatura rationali, et in perpetuum conservat: paena autem non est dissona voluntati divinae, quia infligit eam: ergo propter ipsam non est appe tendum non esse.
Utor autem in istis rationibus bonitateet justitia, inclinatione naturali ad esse, et voluntate divina, quae est regula recta appetitus humani, quae non concludunt de malo culpae, nam licet voluntas divina sit ad paenam puniendam, non tamen voluntas naturalis. Non utor autem istis terminis, sicut aliae praedictae rationes dicebant, quod malum adimit bonum, et majus malum majus bonum.