In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) Respondeo ergo ad quaestionem, etc. Hic statuit primam conclusionem hujus quaestionis, quae talis est : Propter malum paenae nemo secundum rectam rationem potest velle non esse ad fugiendum paenam, etc. est D. Bonav. et Richardi quam docet Augustinus lib. 3. de libero arbitrio cap. 7. et 8. quam ibidem optime deducit. Probat Doctor duabus rationibus, quarum prima est quod paena sit justa et bona, quia est debita ordinatio peccati. Secunda ratio est, quia inclinatio naturalis conformis divinae bonitati est sequenda, talis est inclinatio ad esse. Deinde insinuat has rationes non involvere probationem eamdem de malo culpae, sicut priores rationes ab aliis adductae id involvunt sumendo oppositionem majoris et minoris mali ad majus et minus bonum, quia sunt dubiae in propositionibus assumptis, ut patet ex dictis: ideoque ipse probat conclusionem ex bonitate paenae, ut est secundum justitiam, legem ordinalivam peccati, ab inclinatione naturali, ut conformis est voluntati divinae, quae rationes non comprehendunt aliqua dubia, neque trahuntur ad similem probationem de peccato.