In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum beati videant paenas damnatorum ?
D. Thom. hic quaest. i. art. 5. D. Bonav. 1. part. art. 1. quaest. 3. Richardi. art. 3. quaest. 3. Solo quaest. unic. art. 6. con. 3. Basso). q. 3. Vide Scot. in Tlieor. g Non omne agens est praesens.
Utrum beati videant paenas damnatorum? Videtur quod non, quia si viderent aliquid, esset eis ratio videndi. Sed nihil potest eis esse ratio videndi eas, quia non essentia divina, quia ipsa non repraesentat omnia ut distincta, quia ipsa est indeterminata ad omnes creatu ras; nec proprietas personalis, quia illa non est communis tribus. Ratio autem cognoscendi est communis tribus. Nec alius respectus ad extra, quia ille non potest esse cognitus, nisi prius sint cognita extrema ; ergo cum nihil aliud sit in divinis, nisi aliquod illorum, et perilla non cognoscunt, ergo non possunt cognoscere.
Praeterea, nihil cognoscitur nisi quod habet ideam in Deo: paena autem est quoddam malum: ergo non habet in Deo ideam: ergo, etc.
Praeterea, si vident paenas damnatorum, vel volunt eas, vel nolunt. Si volunt, ergo videntur crudeles.
Si nolunt, et non possunt sublevare, ergo cadit in eis tristitia, quod est inconveniens: ergo, etc.
Contra, Gregorius in Dialogo, et ponit Magister in littera.