Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa juxta infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos haerentes ori ejus; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? Singularis ego sum, donec transeam. Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra dixerat, Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab scandalis; et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in ejus passione etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4) . Quid ait, Singularis ego sum, donec transeam? Haec vox ex persona capitis, Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, singularis? In passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, donec transeam? Evangelista dicit: Cum autem venisset hora ut Jesus transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1) . Quid est ergo, donec transeam, nisi, de hoc mundo ad Patrem? Tunc enim confirmavi columnas ejus, id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane 1832 didicerunt mortem non esse timendam, Donec ergo transeam, singularis sum: cum transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum transiero. Singularis ego sum, donec transeam. Audite etiam mysterium verbi ejus. Secundum graecam locutionem, Pascha videtur passionem significare; πάσχειν enim pati dicitur: secundum hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos, negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem πάσχειν, id est pati, sed non solet sic deflecti: passio enim πάθος graece dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur. Ideo ventura passione Domini, tanquam ipso verbo loqueretur Evangelista: Cum venisset, inquit, hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem. Pascha hic ergo sonuit in hoc versu, Singularis ego sum, donec transeam. Post Pascha jam non ero singularis, post transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur: et si postea sequentur, quid erit? Singularis ego sum, donec transeam. Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo, Singularis ego sum donec transeam? quid est quod exposuimus? Si intelleximus, attende ipsius verba in Evangelio: Amen, amen dico vobis, inquit, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc ibi ait, ubi etiam dixit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 24, 25, 32) . Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo illi grano multa seges debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.