In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum paena omnium damnatorum sit aequalis ?
Alensis 3. part. quaest. 41. m. 4. et quaest. 61.
m. 3. Richard. art. 5. quaest. ult. Sotus quaest.
un. art. 4. Vasq. 1. 2. disp. 100. cap. 3. ei 5.
Assor. tom 1. lib. 4. cap. 24. Suar. tom. 4. disp. 12. sect. 2. Abul. in25.Matth. 639.
(g) Ultimo quoad totum quartum istum quaeritur, utrum paena omnium damnatorum sit aequalis? Videtur quod sic. Paena essentialis damnatorum est paena damni, quae consistit in carentia divinae visionis: carentia vero est privatio: sed privatio non recipit magis et minus; ergo, etc.
Item ignis, qui facit paenam sensus, omnium erit idem: sed agens naturale agit secundum ultimum potentiae suae in omne in quod agit ; ergo aequaliter patientur, quia in omnibus paena aequalis erit, etc.
Item, si paena unius esset minor quam paena alterius, tunc paena pejoris esset major, quam minus mali: sed hoc est falsum, ergo, etc Consequentia patet, falsitas consequentis probatur, quia major paena est ms?rs bonum, quia paena est aliquod positivum, et per consequens bonum, quia a Deo, et sic si daretur paena major pejori, plus daretur sibi de bono.
Praeterea, si illa paena esset sic diversa in diversis secundum magis et minus, tunc deberet plus attendi majoritas vel minoritas secundum extensionem quam secundum intensionem. Probo, ex hoc debet attendi gravitas paenae, ex quo gravitas culpae: gravitas autem culpae attenditur penes infinitatem: ergo et paenae. Sed hoc non potest esse secundum intensionem: ergo quoad extensionem: ergo in paenis non est diversitas inaequalitatis, quia quaelibet infinita extensive, et per consequens omnium hominum erit aequalis.
Contra, Apoc. 18. dicitur : Quantum glorificavit se, et in deliciis, etc. Et in Psalm. 61. dicitur : Reddes unicuique secundum opera sua.