Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 3.)) Effundam ante eum precem meam. Quid est, ante eum? In conspectu ejus. Quid est, in conspectu ejus? Ubi videt, Ubi autem non videt? Ita enim dicimus, Ubi videt, quasi alicubi non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines, vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in abscondito te Dominus Jesus Christus jussit orare: sed si agnoscas cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum . Cum autem oratis, inquit, nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto; et qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 5 et 6) . Si homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere, Neque detis, inquit, locum diabolo (Ephes. IV, 27) . Etenim si intravit et possedit, attende quia tu negligenter clausisti aut claudere neglexisti.
1835 4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tanquam duas habet valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et cupiditatis januam claude contra diabolum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus intrat. Ecce martyres clauserunt januam contra diabolum, Christo aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: Qui confessus me, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui est in coelis. Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) . Confitebitur illos ad dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt, quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et diabolo claudatur, et sibi aperiatur. Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: monuit ut timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum? Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo? Statim subjecit, tanquam dicens, Exclusisti illum, aperi mihi: Sed eum timete, inquit, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehenna ignis (Id. X, 32, 28) . Jam ergo si credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1) . Ergo intus apud te , ante eum effunde precem tuam: ibi sunt aures ejus. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus judex est (Psal. LXXIV, 7) : si autem judex est, qualem causam geras in corde tuo, vide.