In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum beatitudo omnium beatorum sit aequalis ?
D. Thom. 1. part. quaest. 12. art. 6. O. Bonavenl. 4. dist. 49. i.part. art. 1. quaest. 6. Richard. art. 2. quaest. 8. Gahr. quaest. 2. art. 3. Bassol. quaest. 2. Durand. quaest. 2. Soros quaest. 3. art. 2. Suar. 1 . pirt. tr. 1. lib. 2. cap. 21. Vasq. 1.part. dist. 47.
(h) Juxta hoc quaeritur, utrum beatitudo omnium beatorum sit aequalis? Videtur quod sic, quia dicitur in Matth. 20. Singuli acceperunt singulos denarios ; aequale enim donum erit in Ecclesia militante, quantum ad numerum ; ergo non potest intelligi secundum extensionem, ergo secundum intensionem.
Praeterea, fruitio sequitur visionem: sed non vident Deum inaequaliter ; ergo nec fruuntur eo inaequaliter. Quod non videant Deum inaequaliter, patet per Au gustinum 83. quaestionum quaestione 32. ubi dicit quod unus non intelligit melius rem quam alius, quia qui aliter intelligit rem quam est, fallitur: igitur cum secundum eum ibidem, beati intelligant Deum, et videant, sicut est, ergo non potest inaequaliter videri.
Praeterea, Augustinus super Joannem homil. 66. dicit, et ponitur in littera : Omnium erit par gaudium; er go par beatitudo ; gaudium enim vel est idem quod operatio, vel consequitur operationem, quia aequalem operationem sequitur aequalis delectatio.
Contra, Joan. 14. dicit Salvator : In domo Patris mei mansiones multae sunt, et loquitur de beatis secundum Augustinum. Praeterea, Apostolus prima ad Corinth. c. 15. Sicut differt stella a stella claritate, etc. Psalm. 61. dicitur. Reddes unicuique secundum opera sua; sed opera sunt inaequalia, etc.