Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et desperaverunt de me, et dixerunt, Cepimus eum, oppressimus eum: Et tu cognovisti semitas meas, Illi me dejectum putabant, tu me stantem cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 9) . Oculi enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15) . Perseveravi ambulando: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis justitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. Tu enim cognovisti semitas meas; persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi viae illae de quibus alio loco dicitur: Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6) ? Non dixit, Viam impiorum non novit: Novit justorum, impiorum autem peribit . Quod enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in fine, Non novi vos (Matth. VII, 23) ? Non inde gaudeant et dicant, Non puniemur, quia non novit nos judex. Jam puniti sunt, si eos non novit judex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. Tu cognovisti semitas meas. Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae sunt? Via lata impiorum, via angusta justorum.