In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum beatitudo corporum erit aequalis?
D. Thom. in add. quaest. 82. art. 1. et q. 95. art. 1. et dist. 49. q. 4. art. 1. ubi Richard. art. 4. q. 2. D. Bonav. 1. part. art. 2. q. 2. Bassol q. 2. Suar. i. part. tract. 1. lib. 2. cap. 20. et 3. part. tom. disp. 48. sect. 3. Enriq. lib. ult. cap. 26. num. X.
Juxta hoc quaeritur, utrum beatitudo corporum erit aequalis? Videtur quod sic. Primo de impassibilitate, impassibilitas est privatio: sed privatio non recipit magis et minus ; ergo nec impassibilitas.
Praeterea, quod non in subtilitate, quia subtilitas est possibilitas coexistendi unum corpus cum alio pro libito voluntatis animae informantis ipsum ; sed aequaliter omne corpus beatum habet possibilitatem talem ;ergo, etc.
Contra, 1. ad Cor??th. cap 15. Stella differt a stella in claritate; sic erit resurrectio mortuorum.