IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Per denarium in parabola Matthaei, Patres intelligunt vitam aeternam. Greg. hom. 16. in Ezechiel. Nazianz. orat. 40. August. homil. 59. de verbo dom. Hieron. 2. contra Jovin. et in illam locum, ubi etiam Anselm. Chrysost, et alii. Doctor etiam exponit de essentia divina, sed in idem fere incidit.
(q) Ad argumenta illius quaestionis. Ad primum, quod singuli recipiunt singulos denarios, etc. Dicitur quod verum est, et exponitur de vita aeterna, quam quilibet accipit. Aliter expono, quod ille denarius est essentia divina, quae est idem objectum omnium beatorum, et datur omnibus sub aequali ratione, quia infinita ex parte objecti.
Ad secundum dico, quod omnes illae propositiones sunt truncatae; adverbium enim, nisi habeat participium vel verbum, semper est truncata locutio, sive incongrua: sic est propositio haec in proposito, qui intelligit, rem aliter quam est, fallitur. Haec enim alietas potest poni circa actum intelligendi, et sic est propositio falsa, quia omnis intellectus creatus intelligit rem aliter quam est, quia intellectio est accidens, intellectus autem potest esse aliqua substantia, et sic non est propositio Augustini alia ab illa Philosophi, ab eo quod res est, vel non est, oratio dicitur vera vel falsa. Potest etiam poni circa rem, quae intelligitur, et sic, intellectus, si rem aliter intelligit quam sit, falsum intelligit, et secundum hoc illud aliter dicit modum circa objectum, et sic, qui intelligit rem aliter quam est, fallitur, quia non intelligit eam: nihilominus tamen unus potest habere clariorem modum intelligendi alio.
Ad aliud dico, quod non est par fruitio, nec par gaudium,nec etiam par amor concupiscentiae, nec etiam par delectatio sequens, licet enim sit de paribus, non tamen pari affectu. Intelligit ergo Augustinus extensive, non intensive, quia quilibet gaudebit de quolibet et de omnibus, de quibus alius gaudebit.