In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit tertiam quaest. quae est ultima totius operis. Si teneatur dotes esse qualitates, erunt inaequales secundum diversitatem meritorum. Si vero impassibilitas sit extrinseca Dei manutenentia, ut dictum est d. prae ced, quaest. 13. et subtilitas sit Dei decretum de non concurrendo ad resistendum penetrationi, vel de ea iacienda ad nutum beati, ut dictum est ibi quaest. 16. nulla erit in eis inaequalitas. Similiter resolvit de aequalitate agilitatis, juxta varias opin. de ea ibi q. 14. de claritate vero, si est tantum perfectus color, de quo ibi constat posse esse inaequalem.
(x) Ad tertiam quaestionem, dicendum quod si illae beatitudines corporis ponuntur qualitates absolutae positivae, tunc erunt inaequales, quia sive perficiant corpus suum ex redundantia animae ad corpus, sive a Deo immediate, differunt tamen secundum merita, quia merita sunt inaequalia, etiam cum beatitudo animarum sit inaequalis, illae qualitates erunt inaequales. Si autem impassibilitas est solum possibilitas non patiendi corpus passione abjiciente a substantia, Deo praeservante, ut visum est prius, et si subtilitas est possibilitas essendi corpus cum alio corpore pro libito voluntatis animae suae, tunc videtur de his, quod non recipiunt inaequalitatem, quia omnia corpora aequaliter praeservantur a passione, et aequaliter possunt esse cum alio corpore: agilitas vero, si est in corporibus qualitas proportionis, posset esse aequalis. Si vero est secundum quod proportionantur virtuti animae, et illa potest esse inaequalis, sic et agilitas. De claritate, si est tantum perfectus color in gradu perfecto, non est dubium quin sit inaequalis.
Ad argumenta. Duo prima procedunt de impassibilitate et subtilitate ; patet in corpore quaestionis quid sit dicendum. Ad illud in oppositum de claritate, concedo.