In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) Ad tertiam quaestionem, etc. nempe quae tertia est in hoc ordine, licet sit sexta in ordine reliquarum. Resolvit hanc quaestionem breviter ex dictis in quaestionibus ultimis disp. 49. in qua de dotibus disserit.
Respondet ergo dicendo, si consistunt in qualitatibus positivis superadditis, sive redundantibus ex anima in corpus, aut a Deo productis distinguuntur secundum merita. Quod si impassibilitas non sit qualitas superaddita, sed conservatio rei, esse aequalem dicit in omnibus, et idem dicendum de subtilitate, si consistat in assistentia Dei ad voluntatem beati, ut possit osse simul cum alio corpore, esse similiter aequalem: agilitas vero et claritas possunt esse inaequalia.
Objicies, quomodo salvari possit priores aequales in omnibus esse ex meritis imparibus.
Respondetur, licet effectus sit indivisibilis et aequalis, potest correspondere idem pluribus meritis, sicut gradus primus gloriae, qui debetur conversioni peccatoris, et virluli Sacramenti, meritisque Christi, etiam correspondet primo merito justificati. Sic ergo omnia merita beatorum influnt in illas dotes, sive plura sint, sive pauciora, sicut influunt in ipsam gloriam animae, cui secundum omnem suum gradum correspondet talis dispositio consequens in corpore: quod vero ipsa sit indivisibilis, non infert quin sit ex pluribus causis maxime moralibus, quarum intuitu collective datur.