Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc esse, ut hoc sit, Educ de carcere animam meam. Sed et iste intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum, Educ de carcere animam meam, Educ de corpore animam meam? latronum animae et sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in pejores poenas quam hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur, Educ de carcere animam meam; cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte justus dicit: Jam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si nimis festinat, non habet charitatem. Desiderare quidem hoc debet et concupiscere, sicut Apostolus ait: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum (Philipp. I, 23, 24) . Sed ubi est charitas? Ergo sequitur, Manere in carne necessarium propter vos. De corpore ergo educat Deus, quando voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones, videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem (I Cor. XV, 53) . Ergo si caro tibi carcer est, non corpus est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit justus, 1844A quia judex est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo forte dixit, Educ de carcere animam meam, Educ de corruptione animam meam. Si sic intelligamus, non est blasphemia; intellectus constat.