Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit, Educ de carcere animam meam, Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: Non habui requiem spiritu meo, dixit; quia non inveni Titum fratrem meum (II Cor. II, 13) . Alio loco: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29) ? Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex charitate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8) . Ad hoc valet, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Jam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intelligitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 20 et 21) . Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: Quia abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) . Quia ergo post istas corruptionis angustias