IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Paenam vermis, quae est tristitia de peccatis non propter Deum, sed quatenus privant bono commodi, docet esse inaequalem, secundum inaequalitatem culpae, de quo supra d. 44. q. 2. Item, paenam ignis esse inaequalem, quatenus inaequaliter immutabit potentias. Et ponit tres modos dicendi, an ista inaequalitas erit per inaequalitatem ignis comburentis in se, vel in applicatione, vel sine illa inaequalitate per alium modum possibi lem ei, cujus judicia sunt abyssus multa, cui sit laus, honor, virtus, gloria, per infinita saeculorum saecula. Amen.
(u) De paena vermis dico, sicut de prima. Illa enim paena vermis erit quaedam tristitia, et continuus remorsus conscientiae, et ista paena erit eis inaequalis, sicut tristitia, qua nollent isti mala pati, est eis inaequalis, ut dictum est supra, inquantum tollit ab eis bonum commodi; sic enim habebunt remorsum majorem vel minorem, secundum proportionem culpae, sicut de peccato graviori infligitur eis gravior paena.
Si quaeras vel dicas, quod isti sunt aequales in naturalibus, inaequales tamen in conatu voluntatis ad peccandum: ergo debetur eis paena aequalis propter aequalitatem in naturalibus, vel inaequalis propter majorem vel minorem oonatum. Respondeo, sicut supra
de beatitudine, non enim est aequa Iis beatitudo propter aequalitatem in naturalibus, nec propter aequalitatem boni actus eliciti: sed secundum quod est major conatus in hoc quam in illo, secundum hoc est majus meritum, et majus praemium ; sic in proposito, licet voluntates peccantium, et actus fuerint aequales, non tamen aeque fuit in eis culpa, quia non fuit in quolibet aequalis conatus in peccato: quare nec aequalis paena in puniendo.
(v) De paena ignis dico, quod ignis immutat sensum, et mediante sensu immutat appetitum sensitivum, et mediante illo, voluntatem, et inaequaliter objectum potest esse. Sed eritne ista inaequalis immutatio, vel quia ignis in se est inaequalis, vel quia corpora inaequaliter immutantur ab eis?
Dico quod si illa corpora damnata erunt sine motu locali, ita quod non movebuntur de loco ad locum, tunc afflictiva erunt inaequalia ; et hoc est rationabilius, quod sint inaequalia quam aequalia, quia sic sunt pauciora miracula in damnatione eorum. Si enim est afflictivum aequale, et tamen unus minus, et alius magis punitur, erit ibi perpetuum miraculum. Si autem sunt mobiles, et transferantur de loco ad locum, tunc possunt transferri de uno afflictivo in uno gradu, ad aliud afflictivum in alio gradu, secundum illud Job : Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel si erit aequale, potest dici quod est eis intrinsecum afflictivum eorum, vel perpetuo cpntiguativum, sicut concederetur modo de Daemonibus, et ad hoc videtur esse Augustinus 12. De Civit. Dei cap. 16. in quadam auctoritate, quae sic incipit : Non est negantium.
(x) Ad argumentum primum dico, quod ratione habitus, quem negat privatio, non est major una quam alia, sed ratione malitiae et majoris boni, quod privat, potest esse major, quia privatio majoris boni; vel potest dici quod est inaequalis inquantum involuntaria.
(y) Ad secundum patet responsio. (z) Ad tertium dico, quod secundum justitiam distributivam non potest dari pejori plus de bono, si est simpliciter magis bonum et huic; si vero non est bonum huic, est tamen bonum simpliciter, majus bene potest dari: et sic est de paena in proposito.
Ad ultimum, nego quod excessus in poena debeat attendi secundum quantitatem extensionis, quia per se Culpae correspondet paena secundum intensionem, secundum justitiam distributivam. Unde (sicut dixi supra) Deus posset infligere paenam aliquam, quae si tantum per momentum duraret, sufficienter tamen puniret peccatum: nec forte duratio paenae cadit sub demerito, sicut nec duratio beatitudinis sub merito, sed ratione liberalitatis.
Et quando dicis, quod gravitas accipit extensionem in peccato, quia secundum infinitatem, et secundum hoc correspondet paena, dico quod peccatum non dicitur infinitum, nisi quia separat ab infinito, non quod formaliter malitia sit infinita, quia talis, et tanta est, quanta est bonitas, quae nata fuisset inesse illi actui, si secuncundum debitas circumstantias fuisset elicitus: sed haec non fuisset infinita,nec possibile fuisset esse infinitam, nisi pro tanto, quia conjungit infinito. Hoc patet de fide ad Petrum circa medium, et ideo paena durat, quia peccatum in eis durat. Unde dicit: Permanente in eis injustae affectionis malo, permanet in eis justae retributionis damnato, a qua nos custodire dignetur, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.