Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Charitatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Jesum (I Tim. II, 5) , natum ex virgine, tanquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus 1846 est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea (Apoc. XII, 5 et 6) . Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Jerusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 3, 5) . Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso justitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6) . Est ergo quidam sol justitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45) . Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, ejus luce protegebatur, cujus carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat (Apoc. XII, 1, 2) , quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Jesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tanquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I, 24) . Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed Christi; in carne, non jam Christi, sed mea. Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non jam ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20) . Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus (I Cor. XII, 12) . Non ait, Ita et Christus et corpus ; sed, corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tanquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit 1847 esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quomodo nobiscum unus? Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus: et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis, Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 16, 27, 29) . Ideo magnum est illud sacramentum: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24) . Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) . Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam majestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3) . Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tanquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.